SS. Concilii Tridentini Decretum et Canones Dogmatici de Indissolubilitate Sacramenti Matrimonii ProVaticanus: Designs & Collections on Zazzle allmylinks.com/ProVaticanus SRE ☧ SPQR ☩ MAGISTERIVM Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una» [Gen. 2,23s; cf. Eph. 5,31]. Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et coniungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba, tamquam a Deo prolata, referens dixit: «Itaque iam non sunt duo, sed una caro» [Mt.19,6], statimque eiusdem nexus firmitatem, ab Adamo tanto ante pronuntiatam, his verbis confirmavit: «Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet» [Mt. 19,6; Mc. 10,9]. Gratiam vero, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret, ipse Christus …Magis